De Eleusiniorum Ratione Publica Commentatio (Classic Reprint) - Softcover

Nitzsch, Gregor Wilhelm

 
9780259163534: De Eleusiniorum Ratione Publica Commentatio (Classic Reprint)

Inhaltsangabe

Excerpt from De Eleusiniorum Ratione Publica Commentatio

Mystis certe non ante esse subortos quam ipsis mythis adhiberi coepti essent; sed gliscente allegoria, tum sane fieri non potuisse, quin sacerdotes, nobili loco nati et eadem qua alii cives politiores disciplina imbuti, ipsi quoque intelligendi calliditatem induerent. Itaque eos percontantibus, si quem idoneum haberent, interpretationes tradidisse, verum extra actus sacros privatim; plures tamen suspi ciones et pro cujusque ingenio ac doctrina varias ipsos mystas concepisse. Hino illud esse, quod de argu'mento in mysteriis tradito alii alia prodant vel significent. Benique laudes Eleusiniorum magnificas non aliunde repetendas quam ex eo sensu, quo res divina, praesertim tam splendido ornata elata, animos percutiat atque quasi numinis praesentia extollat. Haec igitur fere Lobeckius in primo, qui de Eleusiniis est, libro. Quae ut persequeretur, labor erat admodum multiplex, quo retractaret eorum licentiam, qui plu rima miscuerant. Nam neque aetates quicquam discriminatas vide - bat sive rerum sive auctorum, et confusa quae diversissima essent mysteriorum genera. Neque solum rerum historia negligenter erat habita, sed ne interpretandi quidem levitas aberat. Nam qaum norma logices tritissima vetet ex comparatione reciprocare praedicata, tamen multi saepe, quoniam scriptores passim phi1030phiae disciplinam et profectus cum initiatione et epoptia compararunt, conclusione prava philosophiae naturam ac modos rursum mysteriis intulerant. Quid? Quod usus vocabulorum, quibus sacra sollemnia appellantur vel distinguuntur, a neminedum exactus fuit.

About the Publisher

Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com

This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.

Die Inhaltsangabe kann sich auf eine andere Ausgabe dieses Titels beziehen.

Weitere beliebte Ausgaben desselben Titels

9781246032833: de Eleusiniorum Ratione Publica Commentatio

Vorgestellte Ausgabe

ISBN 10:  124603283X ISBN 13:  9781246032833
Verlag: Nabu Press, 2011
Softcover