Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name - Softcover

Campion, Edmund

9781153690713: Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name

Zu dieser ISBN ist aktuell kein Angebot verfügbar.

Inhaltsangabe

Excerpt: ...Cathedraque Romana fidem Apostolicam declaravit." Noster etiam Victor Pontifex, "qui121 Asiam edicto coercuit universam:" quod quum aliquibus, atque etiam huic Irenaeo, viro sacratissimo, videretur asperius, nemo tamen attenuavit, ut exoticam potestatem. Noster Polycarpus,122 qui super quaestione Paschatis Romam adiit, cuius ambustas reliquias Smyrna collegit, anniversario die rituque legitimo suum Episcopum venerata. Nostri Cornelius et Cyprianus,123 aureum par Martyrum, ambo magni praesules; sed maior ille, qui Romanus Africanum errorem resciderat; hic nobilitatus observantia, qua maiorem est prosequutus, amicissimum sui. Noster Sixtus,124 "cui ad aram solemnibus sacris operanti ministrarunt e clero septemviri." Noster Laurentius, huius Archidiaconus,125 quem adversarii de suis fastis eiiciunt, quem ante mille ducentos annos vir consularis Prudentius126 sic ornavit:    Quae sit potestas credita    Et muneris quantum datum,    Probant Quiritum gaudia,    Quibus rogatus annuis.    Hos inter, o Christi decus,    Audi et poetam rusticum,    Cordis fatentem crimina,    Et facta prodentem sua.    Audi benignus supplicem    Christi reum, Prudentium. Nostrae virgines illae127 perbeatae, Caecilia, Agatha, Anastasia, Barbara, Agnes, Lucia, Dorothea, Catharina; quae decretam pudicitiam adversus et hominum et daemonum tyrannidem firmaverunt. Nostra Helena, quam dominicae Crucis inventio celebravit. Nostra Monica, quae moriens129 orari et sacrificari pro se mortua ad altare Christi, religiosissime flagitavit. Nostra Paula,129 quae ex urbano palatio et opimis praediis in speluncam Bethleemiticam tantis itineribus peregrina cucurrit, ut ad Christi vagientis cunabula delitesceret. Nostri Paulus, Hilarion, Antonius, seniculi solitarii. Noster Satyrus,130 Ambrosii germanus frater, qui tremendam illam hostiam circum se gestans in orario, naufragus insiliit in Oceanum, et fide plenissimus enatavit. Nostri Nicolaus et Martinus, episcopi,...

Die Inhaltsangabe kann sich auf eine andere Ausgabe dieses Titels beziehen.

Reseña del editor

„Über diesen Titel“ kann sich auf eine andere Ausgabe dieses Titels beziehen.

Weitere beliebte Ausgaben desselben Titels