Beschreibung
203 S. Einband leicht berieben, insgesamt leicht vergilbt, sonst guter Zustand. - PRAEFATIO. Scriptorum Romanorum qui equorum medicinam perscripserunt primus et princeps fuit Pelagonius. nam ut Varro Columella Celsus morbos generis equini in commentariis rerum rusticarum non neglexerant, ita nemo prior curas equorum Latine descripsit. Paulo post quae circumferebantur scripta veterinaria et Pelagonii1) et aliorum in unum coegit Vegetius, cuius libris per annos fere mille quingentos instruebantur quibus cordi erat cura generis equini, velut Theo- dericus episcopus Cerviensis saeculo XIII, qui more Vegetiano ex Vegetii aliorumque scriptis libros mulomedicinae composuit, contra Pelagonii librum non multum post Vegetii tempora neglectum et abiectum iacuisse e testimoniorum et codicum paucitate colligere licet, tandem post decem fere saecula in lucem protractus est codex quidam saeculi septimi vel octavi2) nunc deperditus a viro illo litterarum antiquarum amantissimo, Angelo Politiano, cuius iussu et ratione codex iste priscus a discipulo quodam iterum exscriptus est; Politianus qua ratione codicem exscribendum curaverit, ipsius verbis quae labori finito in folio 28v subiecit accipias: hunc Librum De codice Saneq(uam) vetusto AnGelus Politianus, Medicae Domus Alumnus et laurenti cliens, cvRavit exscribendum. Dein ipse cum exemplari iterum (? vix legi potest) contulit: et certa Fide emen- dauit. Ita tamen vt ab illo Mutaret nihil, Set et Quae DeprauaTa invenireT, RelinquereT inTacta, Neq(ue) suum ausus est vnq(uam) Ivdicium Interponere. Quod si Priores institutum servassenT: Minus multo Mendosos codices haberemus: Qui leGis Boni consvle. et Vale. FLOR(ENTIAE). Anno. Mcccclxxxv. Decembri Mense.2) quam rationem describendi cum intellexissem, mihi quoque omnia vestigia Politiani servanda esse constitui. invenies igitur in adnotatione critica multa quae ad textum con- stitutendum nullius esse momenti videntur, velut litteras e £ ae oe confusas aut lectiones a manu altera (interdum Politiani, quam ubi recognoveram, significavi) correctas, sed perlegit ille librum non solum ut menda tolleret, sed maxime ut nova quaedam et ignota vocabula indagaret, ac margini quae occurrissent res et verba memoriae digna adscriberet, atque etiam locos complures signo G (fortasse cn^uemxrat) notavit, itaque ne liber iterum excutiendus esset, talia infra textum significavi.2) Iam tempus est ut ipsum codicem de quo locutus sum describam secutus Idam Maier p. 346 sq.3), nam mihi non nisi imaginibus codex notus est. adservatur hodie in bibliotheca Riccardiana Florentiae n. 1179 (= R); exaratus anno 1485; chartaceus; magnitudinis 295 x 219 mm; foliorum 274; Pelagonii ars veterinaria continetur ff. lr 28v; sequuntur Suasoriae et Controversiae Senecae (ff. 31r 134r), Hippocratica quaedam (ff. 134v 136v), Declamationes Quintiliani (ff. 141r 273r). contuli. la Gewicht in Gramm: 550. Bestandsnummer des Verkäufers 1203142
Verkäufer kontaktieren
Diesen Artikel melden